Overview Level of Folio 59 v


SizeHeight 289 mm, width 209 mm.
CommentsWritten by Guiducci; contains text, drawings. Copied from folio 163r. Relation to the Discorsi: incomplete draft (proof) of 2/36-th-22.
Folio 59 v (final text)
1itaque est, rs maius esse quam gt. Quod sic demonstratur: quia enim ut sp ad pr, ita cd ad do, per conversionem rationis et convertendo, ut rs ad sp, in[ita] oc ad cd, ut autem sp ad pt, ita cd ad ca; et quia est ut tp ad pg, ita ca ad av, per conversionem rationis erit quoque ut pt ad tg, ita ac ad cv; ergo, ex aequali, ut rs ad gt, ita oc ad cv: est autem oc maior quam cv, ut mox demonstrabitur: ergo tempus rs maius est tempore gt: quod demonstrare oportebat. Cum vero cf maior sit quam cb, fd vero minor ba, habebit cd ad df maiorem rationem quam ca ad ab; ut autem cd ad df, ita quadratum co ad quadratum of, cum sint cd, do et df proportionales; ut vero ca ad ab, ita quadratum cv ad quadratum vb; ergo co ad of maiorem rationem habet quam cv ad vb: igitur, ex lemmate praedemonstrato, co maior est quam cv. Constat igitur, tempus per dc ad tempus per dbc esse ut doc ad do cum cv.


Overview Level of Folio 59 v