Size | Height 288 mm, width 208 mm. | Comments | Written by Guiducci; contains text, drawing. Copied from folio 143r. Relation to the Discorsi: draft of 2/17-pr-04. |
|
| | Folio 40a r (final text) | 1A | Dato perpendiculo et plano ad ipsum inflexo, in dato plano partem signare, in qua post casum in perpendiculo fiat motus eodem tempore, quo mobile perpendiculum confecit. | 1B | Sit perpendiculum ab, et ad ipsum inflexa be: oportet in be spacium signare, per quod mobile moveatur post casum ab eodem tempore quo confecit ipsum ab. | 1C | Extenso plano eb, occurrat horizonti in d, et accipiatur bf aequalis ab, et fiat, ut bd ad df, ita fd ad de: dico, tempus per be post ab aequari tempori per ab. Si enim intelligatur ab tempus per ab, erit db tempus per db; cumque sit ut bd ad df, ita fd ad de, erit df tempus per totam de, et bf per partem be ex d; sed tempus per be post db est idem ac post ab: ergo tempus per be post ab erit bf, aequale scilicet tempori ab: quod erat propositum. |
|