 | Size | Height 280 mm, width 205 mm. | | Watermark | Eagle encircled with crown outside. Watermark not noticed by Drake. | | Comments | Written by Guiducci with an addition by Arrighetti; contains texts, drawings. Copy without original. Relation to the Discorsi: related to 2/05-th-05. | | References | Wisan 1974 189; Caverni 1972 364, 371; Damerow et al. 1992 158 |
|
| | | Folio 58 r (final text) | | 1 | Haec prima propositio non est motus materia, et haec pagina est hic posita propter secundam. | | 2A | Sit ic perpendicularis ad diametrum circuli ab; ductaque a puncto a quaecumque linea circunferentiae et perpendiculari ci occurrens, ut aid. Dico, rectangulum dai rectangulo bac esse aequale. | | 2B | Si enim iungatur recta db, erit angulus in semicirculo ad punctum d rectus; estque angulus c quoque rectus, communis autem angulus ad a: ergo [tri]angulorum aequiangulorum dab, cai latera erunt proportionalia, utque ba ad ad, ita ia ad ac. Ergo patet propositum. | | 3A | Sint plana quaecumque inclinata ab, ac, et perpendiculus ae, cui ad rectos angulos bg, et sit inter ca, ad media af. | | 3B | Dico, tempus per ab ad tempus per ac esse ut ba ad af. | | 3C | Nam tempus per ab ad tempus per ad est ut ab ad ad: tempus vero per ad ad tempus per ac est ut ad ad af: ergo, ex aequali, tempus per ab ad tempus per ac est ut ab ad af: quod erat ostendendum. |
|