Overview Level of Folio 194 r


SizeHeight 240 mm, width 189 mm.
CommentsWritten by Galileo; contains text. Relation to the Discorsi: elaboration of 2/09-th-09.
Folio 194 r (final text)
1Ex puncto C horizontalis lineae LCX duo plana utcumque inflectantur CD, CE, quae secentur recta quadam DF, ita ut anguli CDF, DFC angulis XCE, LCD permutatim sumptis sint aequales. Dico, tempora descensuum per CD, CF esse aequalia (fient autem anguli permutatim aequales, si unus angulorum, verbigratia CDF, aequalis fiat angulo XCE ad
2aliam partem posito, reliquus enim CFD, reliquo DCL aequalis erit; nam cum tres anguli trianguli DCF aequales sint tribus LCD, DCF, FCX, utpote duobus rectis aequales, si dematur comunis DCF, erunt duo CDF, DFC duobus XCE, LCD aequales, ac propterea, cum fecerimus angulum CDF angulo XCE aequalem, habebimus quoque angulum CFD aequalem angulo LCD). Ponatur


Overview Level of Folio 194 r