Overview Level of Folio 178 r


SizeHeight 290 mm, width 195 mm.
CommentsWritten by Arrighetti; contains text, drawing. Copied from folio 164r. Relation to the Discorsi: elaboration of 2/11-th-11.
References Caverni 1972 347-348
Folio 178 r (final text)
1ASint ad horizontem db quotcumque lineae ab eadem altitudine a demiss[a]e ab, ac, ad, et sumpto quolibet puncto g, per ipsum horizonti parallela sit gfe; sitque media inter ba, ab ipsa ar, et per r altera parallela rtu: constat, lineas at, au esse medias inter ca, af et da, ae.
1BDico, quod si assumatur ab esse tempus quo mobile cadit ex a in b, tempus rb esse illud quo conficitur gb, tc vero esse tempus ipsius cf, et ud ipsius ed. Id autem constat: nam, cum ar sit media inter ba, ag, sitque ba tempus casus totius ab, tempus ar erit tempus casus per ag; ergo reliquum temporis rb erit tempus casus per gb post ag; et idem dicetur de aliis temporibus tc, vd, et lineis fc, ed. Patet insuper, tempora casuum per gb, fc, ed esse ut lineas gb, fc, ed; non tamen a magnitudinibus ipsarum linearum gb, fc, ed esse determinandas eorumdem temporum quantitates, si temporis mensura ponatur ab, in quo tempore conficiatur linea ab, sed desumendas esse a lineis rb, tc, ud.


Overview Level of Folio 178 r