Overview Level of Folio 170 r


SizeHeight 276 mm, width 146 mm.
WatermarkEagle encircled with crown outside. Drake's identification: Watermark type 25. Drake's description: Siren in 39mm circle, crown above. Watermark found in 1632.
CommentsWritten by Galileo; contains text, drawings. Relation to the Discorsi: incomplete draft of 2/26-pr-10.
Folio 170 r (final text)
1ASit data ef maior ba, minor vero quam [du]pla eiusdem ba; accipiatur ed aequalis ba, et reliquae df ponatur aequalis di, et ut ei ad id, ita fiat df ad aliam fx, atque ex b reflectatur planum bo aequale ex. Dico, planum bo esse illud super quo post descensum ab mobile in tempore aequali tempori descensus per ab pertransit ascendendo spatium [a]equale dato ef. Cum enim sit ut ei ad id, ita df ad fx, erit, componendo, ut ed ad di, ita dx ad xf; hoc est ut ed ad df, ita dx ad xf, et, permutando, ut ed ad dx, ita df ad fx, et, componendo, ut ex ad xd, ita dx ad xf; hoc est ut bo ad or, ita ro ad os.
1BQuod si ponamus, tempus per ab esse ab, erit tempus ob ipsa ob, et ro tempus per os, et reliquum br tempus per reliquum sb, descendendo ex o in b: sed tempus descensus per sb ex quiete in o est aequale tempori ascensus ex b in s post descensum ab: ergo bo est planum ex b elevatum, super quo post descensum per ab conficitur in tempore br, seu ba, spatium bs, aequale spatio dato ef: quod facere oportebat.
2Si post casum in perpendiculo fiat reflexus motus in linea orizontali


Overview Level of Folio 170 r