Text Block 2A of
Folio Page 163 r


HandGalileo
Relation to
Discorsi
Part of incomplete draft (proof) of 2/36-th-22.
Transcription in the
Edizione Nazionale
262 n.

FINAL TEXTTEXT VERSIONS
Sit circuli circumferentia cbd, et diameter (deletion) mc ad orizontem erecta, et ducatur dc, non maior subtendente quadrantem, et a terminis d, c aliae duae ad quodcumque punctum b. Dico, mobile ex termino d (deletion) ferri per duas db, bc lineas tempore breviori quam per dc ex eodem termino d, vel per solam bc ex termino b. Ducta sit per d, ipsi cm perpendicularis, mda, cui cb extensa occurat in a; sitque dn ipsi mc parallela, et bn ad bd perpendicularis, et circa [tri]angulum rectangulum dbn semicirculus describatur dfbn, secans dc in f. Et ipsarum cd, df media sit proportionalis do, ipsarum autem ca, ab, av. Sit autem ps tempus quo peragitur tota dc, vel cb (constat enim eodem tempore peragi utramque dc, bc), et quam rationem habet cd ad do, hanc habeat tempus sp ad tempus pr: erit tempus pr id in quo mobile ex d peragit df; rs vero id in quo reliquum fc. Cum vero ps sit quoque tempus quo mobile ex b peragit bc, si fiat ut bc ad cd, ita sp ad pt, erit pt tempus casus ex a in c, cum dc media sit inter ac, cb, ex ante demonstratis. Fiat tandem ut ca ad av, ita tp ad pg: erit pg tempus quo mobile ex a venit in (deletion) b, gt vero tempus residuum motus bc (deletion) consequentis post motum (deletion) ex a in b.First version
Sit circuli circumferentia cbd, et diameter cb mc ad orizontem erecta, et ducatur dc, non maior subtendente quadrantem, et a terminis d, c aliae duae ad quodcumque punctum b. Dico, mobile ex termino d velocius ferri per duas db, bc lineas tempore breviori quam per dc ex eodem termino d, vel per solam bc ex termino b. Ducta sit per d, ipsi cm perpendicularis, mda, cui cb extensa occurat in a; sitque dn ipsi mc parallela, et bn ad bd perpendicularis, et circa [tri]angulum rectangulum dbn semicirculus describatur dfbn, segans dc in f. Et ipsarum cd, df media sit proportionalis do, ipsarum autem ca, ab, av. Sit autem ps tempus quo peragitur tota dc, vel cb (constat enim eodem tempore peragi utramque dc, bc), et quam rationem habet cd ad do, hanc habeat tempus sp ad tempus pr: erit tempus pr id in quo mobile ex d peragit df; rs vero id in quo reliquum fc. Cum vero ps sit quoque tempus quo mobile ex b peragit bc, si fiat ut bc ad cd, ita sp ad pt, erit pt tempus casus ex a in c, cum dc media sit inter ac, cb, ex ante demonstratis. Fiat tandem ut ca ad av, ita tp ad pg: erit pg tempus quo mobile ex a venit in ...?... b, gt vero tempus residuum motus bc post consequentis post motum ab ex a in b.
EDITORIAL MARKUP
Sit circuli circumferentia cbd, et diameter {DELETION-1} cb {END-OF-DELETION-1} mc ad orizontem erecta, et ducatur dc, non maior subtendente quadrantem, et a terminis d, c aliae duae ad quodcumque punctum b. Dico, mobile ex termino d {DELETION-1} velocius {END-OF-DELETION-1} ferri per duas db, bc lineas tempore breviori quam per dc ex eodem termino d, vel per solam bc ex termino b. Ducta sit per d, ipsi cm perpendicularis, mda, cui cb extensa occurat in a; sitque dn ipsi mc parallela, et bn ad bd perpendicularis, et circa {SYMBOL-3}_[tri]angulum rectangulum dbn semicirculus describatur dfbn, {SUBSTITUTION-1} segans {SUBSTITUTED-BY-1} secans {END-OF-SUBSTITUTION-1} dc in f. Et ipsarum cd, df media sit proportionalis do, ipsarum autem ca, ab, av. Sit autem ps tempus quo peragitur tota dc, vel cb (constat enim eodem tempore peragi utramque dc, bc), et quam rationem habet cd ad do, hanc habeat tempus sp ad tempus pr: erit tempus pr id in quo mobile ex d peragit df; rs vero id in quo reliquum fc. Cum vero ps sit quoque tempus quo mobile ex b peragit bc, si fiat ut bc ad cd, ita sp ad pt, erit pt tempus casus ex a in c, cum dc media sit inter ac, cb, ex ante demonstratis. Fiat tandem ut ca ad av, ita tp ad pg: erit pg tempus quo mobile ex a venit in {DELETION-1} {ILLEGIBLE} {END-OF-DELETION-1} b, gt vero tempus residuum motus bc {DELETION-1} post {END-OF-DELETION-1} consequentis post motum {DELETION-1} ab {END-OF-DELETION-1} ex a in b.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 2A of
Folio Page 163 r