Overview Level of Folio 160 r



SizeHeight 140 mm, width 192 mm.
WatermarkEncircled star with crown. Drake's identification: Watermark type 3. Drake's description: Mountains below cartwheel 30mm; overall height 53mm.
CommentsWritten by Galileo; contains text, drawing. Relation to the Discorsi: incomplete draft (proof) of 2/06-th-06.
References Wisan 1974 164-165; Drake 1978 67-68, 78-79, 86
Folio 160 r (final text)
1ASit ba aequalis ipsi da, et ducantur perpendiculares be, df: constat ex elementis mec[h]anicis, momentum ponderis super plano secundum lineam abc elevato ad momentum suum totale esse ut be ad ba, eiusdem vero ponderis momentum super elevatione ad ad totale suum momentum, eamdem ob causam esse ut df ad da, vel ba; ergo eiusdem ponderis momentum super plano secundum da inclinato ad momentum super inclinatione secundum abc est ut linea df ad lineam be; quare, spacia quae pertransibit idem pondus temporibus aequalibus super inclinationibus ca, da, erunt inter se ut lineae be, df. At ut be ad df, ita demon[s]tratur se habere ac ad da: ergo idem mobile temporibus aequalibus pertransibit lineas ca, da.
1BEsse autem ut be ad df, ita ca ad da, ita demonstratur. Iungatur cd, et per d et b, ipsi af parallellae, agantur dgl, secans ca in i, et bh; eritque angulus adi aequalis angulo dca, cum circumferentiis la, ad aequalibus insistant, estque angulus dac communis. Ergo [tri]angulorum aequiangulorum cad, dai latera circa aequales angulos proportionalia erunt, et ut ca ad ad, ita erit da ad ai, idest ba ad ai, seu ha ad ag, hoc est be ad df: quod erat probandum.


Overview Level of Folio 160 r