Overview Level of Folio 147 r


SizeHeight 305 mm, width 197 mm.
WatermarkCrown, form 1. Drake's identification: Watermark type C1. Drake's description: Mountains 20 X 17mm.
CommentsWritten by Galileo; contains texts, drawings. Relation to the Discorsi: elaboration of 2/02-th-02-cor2; work on FIMV.
References Wisan 1974 189; Caverni 1972 268, 347; Damerow et al. 1992 156-160, 338-339; Drake 1978 94-97, 113
Folio 147 r (final text)
1AContempletur quod, quemadmodum gravia omnia super orizonte quiescunt, licet maxima vel minima, ita in lineis inclinatis eadem volicate [velocitate] moventur, quemadmodum et in ipso quoque perpendiculo; quod bonum erit demonstrare, dicendo quod, si gravius velocius, sequeretur quod gravius tardius, iunctis gravibus inaequalibus, etc.
1BMovebuntur autem eadem celeritate non solum gravia inaequalia et homogen[e]a, sed etiam eterogenea, ut lignum et plumbum. Cum enim antea ostensum fuerit, magna et parva homogenea aequaliter moveri, dicas: sit b sp[ha]era lignea et a plumbea, adeo magna ut, cum in medio habeat cavitatem pro b, sit tamen gravior quam sphaera solida lignea ipsi a [sic] a aequalis, ita ut per adversarium velocius mov[e]atur quam b: ergo si in cavitate i ponatur b, tardius movebitur a quam cum erat levior: quod est absurdum.
1CParalogismus.
2t[empus] ab, t[empus] ae;
l[ongitudo] bc, l[ongitudo] ae.
3
temp[us] da ad temp[us] ac ut lin[ea] da ad lin[ea] ac.
4Concludendum: tempus da ad tempus ea esse ut linea ca ad ab.
5 Postea quam ostensum fuerit, tempora per ab, ac esse aequalia, demonstrabitur tempus per ad ad tempus per ae esse ut da ad mediam inter da, ae. Nam tempus per da ad tempus per ac est ut da ad ac lineam; tempus autem per ac, idest per ab, ad tempus ae est ut linea ba ad ae, hoc est ut sa ad ad: ergo, ex aequali in analogia perturbata, tempus per ad ad tempus per ae est ut linea sa ad lineam ac. Cumque ac, ex demonstratis, sit media inter sa, ab, et ut sa ad ab, ita da ad ae, ergo tempus per ad ad tempus per ae est ut da ad mediam inter da, ae: quod erat probandum.


Overview Level of Folio 147 r