Text Block 1B of
Folio Page 145 r


HandGalileo
Relation to
Discorsi
Part of draft of 2/13-pr-01.
Transcription in the
Edizione Nazionale
231 n.

FINAL TEXTTEXT VERSIONS
Sit datus perpendiculus ab, qui protrahatur, et ponatur bc aequalis ipsi ab, et ducantur orizontes ce, ag: oportet, ex b planum usque ad orizontem ce inflectere, in quo fiat motus post casum ex a eodem tempore, ac in ab ex quiete in a. Sumatur cd aequalis cb, et ponatur be utrique bd, dc aequalis. Dico iam, per be post casum ab fieri motum eodem tempore ac in ab. Producatur eb, occurrens orizonti superiori in g, (deletion) et ipsarum eg, gb media sit gf; erit ef ad fb ut (deletion) eg ad gf, et [quadratum] ef ad [quadratum] fb ut [quadratum] eg ad [quadratum] gf. Sed [quadratum] eg ad [quadratum] gf est ut eg ad gb: est autem eg dupla ad gb, quia aequales sunt ab, bc: ergo [quadratum] ef duplum est [quadrat]i fb, et linea bf aequalis bc, cum tota be [dua]bus bd, bc aequalis posita sit. Si igitur intelligatur, ab esse tempus casus per ab, erit gb tempus casus per gb, et gf tempus per totam ge; ergo bf erit tempus per reliquam be post casum ex g, seu ex a: quod est propositum.First version
Sit datus perpendiculus ab, qui protrahatur, et ponatur bc aequalis ipsi ab, et ducantur orizontes ce, ag: oportet, ex b planum usque ad orizontem ce inflectere, in quo fiat motus post casum ex a eodem tempore, ac in ab ex quiete in a. Sumatur cd aequalis cb, et ponatur be utrique bd, dc aequalis. Dico iam, per be post casum ab fieri motum eodem tempore ac in ab. Producatur eb, occurrens orizonti superiori in g, et secetur bf aequalis bc; erit reliqua fe ipsi bd aequalis, et [quadratum] fe duplum [quadrat]i fb; sed et ipsarum eg, gb media sit gf; erit ef ad fb ut fg eg ad gf, et [quadratum] ef ad [quadratum] fb ut [quadratum] eg ad [quadratum] gf. Sed [quadratum] eg ad [quadratum] gf est ut eg ad gb: est autem eg dupla ad gb, quia aequales sunt ab, bc: ergo [quadratum] ef duplum est [quadrat]i fb, et linea bf aequalis bc, cum tota be [dua]bus bd, bc aequalis posita sit. Si igitur intelligatur, ab esse tempus casus per ab, erit gb tempus casus per gb, et gf tempus per totam ge; ergo bf erit tempus per reliquam be post casum ex g, seu ex a: quod est propositum.
EDITORIAL MARKUP
Sit datus perpendiculus ab, qui protrahatur, et ponatur bc aequalis ipsi ab, et ducantur orizontes ce, ag: oportet, ex b planum usque ad orizontem ce inflectere, in quo fiat motus post casum ex a eodem tempore, ac in ab ex quiete in a. Sumatur cd aequalis cb, et ponatur be utrique bd, dc aequalis. Dico iam, per be post casum ab fieri motum eodem tempore ac in ab. Producatur eb, occurrens orizonti superiori in g, {DELETION-1} et secetur bf aequalis bc; erit reliqua fe ipsi bd aequalis, et {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] fe duplum {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadrat]i fb; sed {END-OF-DELETION-1} et ipsarum eg, gb media sit gf; erit ef ad fb ut {DELETION-1} fg {END-OF-DELETION-1} eg ad gf, et {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] ef ad {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] fb ut {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] eg ad {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] gf. Sed {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] eg ad {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] gf est ut eg ad gb: est autem eg dupla ad gb, quia aequales sunt ab, bc: ergo {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] ef duplum est {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadrat]i fb, et linea bf aequalis bc, cum tota be {SYMBOL-2}_[dua]bus bd, bc aequalis posita sit. Si igitur intelligatur, ab esse tempus casus per ab, erit gb tempus casus per gb, et gf tempus per totam ge; ergo bf erit tempus per reliquam be post casum ex g, seu ex a: quod est propositum.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1B of
Folio Page 145 r