Text Block 2 of
Folio Page 143 r

HandGalileo
Relation to
Discorsi
Incomplete draft (proof) of 2/19-pr-06.
Transcription in the
Edizione Nazionale
237 n.

FINAL TEXTTEXT VERSIONS
Sit in perpendiculo ab accepta pars ac, cuius tempus ac; accepta rursus ubicumque parte db, ipsi ac aequali, quaeritur tempus quo eadem db post casum ex a conficietur. Circa totam ab semicirculus describatur aeb, et orizon ducatur ce, et iungatur ae, quae maior erit quam ce; sit differentia af. Dico, af esse tempus per db. Quia enim ae est media inter ba, ac, estque ac tempus per ac, erit ae tempus per totam ab; cumque ce media sit inter da, ac (est enim da aequalis ipsi bc), erit ce tempus per totam ad; est autem ce aequalis ef; ergo ae est tempus per totam ab, ef vero per ad; ergo af erit tempus per db.
EDITORIAL MARKUP

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.

Text Block 2 of
Folio Page 143 r