Text Block 1 of
Folio Page 091 v


HandGalileo
Relation to
Discorsi
Draft of 3/02-th-02.
Transcription in the
Edizione Nazionale
280 n.

FINAL TEXTTEXT VERSIONS
Si aliquod mobile duplici motu aequabili moveatur, nempe orizontali et perpendiculari, impetus lationis ex utroque motu compositae erit potentia aequalis ambobus momentis priorum motuum. Moveatur enim aliquod mobile aequabiliter (deletion) duplici latione, et mutationi perpendiculari respondeat spacium ab, lationi vero orizontali eodem tempore confectae respondeat bc. Cum igitur per motus aequabiles conficiantur eodem tempore spacia ab, bc, erunt harum lationum momenta (deletion) inter se ut ipsae linae ab, bc: mobile vero, quod secundum hasce duas mutationes movetur, describet diametrum ac eodem tempore quo facit mutationem perpendicularem ab et orizontalem bc, eritque momentum suae velocitatis ut ac; ac autem potentia aequatur ipsis ab, bc; ergo momentum compositum ex utrisque momentis ab, bc est potentia tantum illis simul sumptis aequale: quod erat demonstrandum.First version
Si aliquod mobile duplici motu aequabili moveatur, nempe orizontali et perpendiculari, impetus lationis ex utroque motu compositae erit potentia aequalis ambobus momentis priorum motuum. Moveatur enim aliquod mobile aequabiliter in perpendiculo ad uno motu, et eodem tempore feratur aequabiliter per orizontem cb duplici latione, et mutationi perpendiculari respondeat spacium ab, lationi vero orizontali eodem tempore confectae respondeat bc. Cum igitur per motus aequabiles conficiantur eodem tempore spacia ab, bc, erunt harum lationum momenta ut inter se (insertion) ipsae linae ab, bc: mobile vero, quod secundum hasce duas mutationes movetur, describet diametrum ac eodem tempore quo facit mutationem perpendicularem ab et orizontalem bc, eritque momentum suae velocitatis ut ac; ac autem potentia aequatur ipsis ab, bc; ergo momentum compositum ex utrisque momentis ab, bc est potentia tantum illis simul sumptis aequale: quod erat demonstrandum.
EDITORIAL MARKUP
Si aliquod mobile duplici motu aequabili moveatur, nempe orizontali et perpendiculari, impetus lationis ex utroque motu compositae erit potentia aequalis ambobus momentis priorum motuum. Moveatur enim aliquod mobile aequabiliter {DELETION-1} in perpendiculo ad uno motu, et eodem tempore feratur aequabiliter per orizontem cb {END-OF-DELETION-1} duplici latione, et mutationi perpendiculari respondeat spacium ab, lationi vero orizontali eodem tempore confectae respondeat bc. Cum igitur per motus aequabiles conficiantur eodem tempore spacia ab, bc, erunt harum lationum momenta {DELETION-1} ut {END-OF-DELETION-1} inter se {INSERTION-1} ut {END-OF-INSERTION-1} ipsae linae ab, bc: mobile vero, quod secundum hasce duas mutationes movetur, describet diametrum ac eodem tempore quo facit mutationem perpendicularem ab et orizontalem bc, eritque momentum suae velocitatis ut ac; ac autem potentia aequatur ipsis ab, bc; ergo momentum compositum ex utrisque momentis ab, bc est potentia tantum illis simul sumptis aequale: quod erat demonstrandum.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1 of
Folio Page 091 v