Overview Level of Folio 086 r


SizeHeight 296 mm, width 204 mm.
WatermarkTwo watermarks. Unicorn with 4 legs, little circle on top of the forehead. Crown with encircled cross. Watermark not noticed by Drake.
CommentsThe folio is part of a larger sheet of paper combining the folios 86 and 87 . Written by Galileo; contains text, drawings. Relation to the Discorsi: elaboration of 3/07-th-04.
References Wisan 1974 269; Renn 1988 217
Folio 86 r (final text)
1ASit parabola bd cuius amplitudo dc sit [du]pla ad altitudinem cb. Examinandum ipsam describi a minori impetu quam reliquae omnes, quarum eandem [eadem] sit amplitudo, aliam [alia] vero altitudo. Esto enim parabola gd quam tangat hd, et fiat ut hg ad gk, ita kg ad gl: erit, ex antedemonstratis, altitudo lg, ex qua cadens describet parabolam gd. Ponatur ab esse mensuram temporis et impetus: erit igitur ae momentum lati ex a per parabolam bd in d.
1BInter ab et gl media sit gm; erit gm tempus et momentum in g cadentis ex l. Sit rursus inter bc, cg media gn, quae erit momenti velocitatis et temporis mensura cadentis ex g in c: cum assumptum sit bc seu ba esse tempus et momentum per bc, si igitur iungatur mn erit mn impetus proiecti per parabolam gd in d.
1CEsse autem mn maiorem quam ae sic probatur: quia enim, gn posita est media inter bc, cg, est autem bc aequalis be, hoc est kg, est enim unaquaeque subdupla dc; erit ut cg ad gn, ita ng ad gk, et ut cg seu hg ad gk, ita [quadratum] ng ad [quadratum] gk; ut autem hg ad gk, ita facta est kg ad gl; ergo ut [quadratum] ng ad [quadratum] gk, ita kg ad gl. Sed ut kg ad gl, ita [quadratum] kg ad [quadratum] gm; media enim est gm inter kg, gl, ergo 3 [quadrata] ng, gk, gm sunt proportionalia, et 2 extrema ng, gm, idest mn, maius quam duplum [quadrati] kg, cuius [quadratum] ae duplum est: ergo [quadratum] mn maius est [quadrato] ae et linea mn maior linea ea.
2Hic determinantur parabolae eiusdem amplitudinis, sed altitudinum diversarum.
3Scritta


Overview Level of Folio 086 r