Overview Level of Folio 69 r


SizeHeight 285 mm, width 204 mm.
WatermarkHills with latin cross on top encircled, crown above. Drake's identification: Watermark type 24. Drake's description: Greek cross in oval 40 X 45mm. Watermark found in 1630-32. Found in manuscripts 1631 (treatise on river flooding).
CommentsWritten by Galileo; contains text. Relation to the Discorsi: incomplete draft of 2/14-pr-02.
References Drake 1978 497
Folio 69 r (final text)
1Fiat ut ba cum [du]pla ac ad ac, ita ca ad ae, et ut ba cum ac ad ac, ita ea ad ar, et ab r ducatur perpendicularis rx. Et quia ut ba cum [du]pla ac ad ac, ita ca ad ae, dividendo erit ut ba cum ac ad ac, ita ce ad ea. Et quia ut ba ad ac ita ea ad ar, erit, componendo, ut ba cum ac ad ac, ita er ad ra: sed ut ba cum ac ad ac, ita est ce ad ea: ergo ut ce ad ea, ita er ad ra, et ambo antecedentia ad ambo consequentia nempe cr ad re. Sunt itaque cr, re, ra proportionales. Amplius, quia ut ba ad ac, ita positum est ea ad ar; et propter similitudinem [tri]angulorum, ut ba ad ac, ita xa ad ar; ergo ut ea ad ar, ita xa ad ar: sunt itaque ea, xa aequales.


Overview Level of Folio 69 r