Text Block 1C of
Folio Page 59 r


HandGuiducci
SourceCopied from Galileo's autograph folio 163r.
Relation to
Discorsi
Part of incomplete draft (proof) of 2/36-th-22.
Transcription in the
Edizione Nazionale
262-263 n.

FINAL TEXTTEXT VERSIONS
Cum vero ps sit quoque tempus quo mobile ex b peragit bc, si fiat ut bc ad cd, ita sp ad pt, erit pt tempus casus ex a in c, cum dc media sit inter ac, cb, ex ante demonstratis. Fiat tandem ut ca ad av, ita tp ad pg: erit pg tempus quo mobile ex a venit in (deletion) b, gt vero tempus residuum motus bc consequentis post motum ex a in b. Cum vero dn, circuli dfbn diameter, ad horizontem sit erecta, temporibus aequalibus peragentur df et db lineae: quare si demonstratum fuerit, mobile citius conficere bc post casum db, quam fc post peractam df, habebimus intentum. At eadem temporis celeritate conficiet mobile bc veniens ex (deletion) db, ac si veniret ex ab, cum ex utroque casu db, ab aequalia accipiat velocitatis momenta; ergo demonstrandum erit, breviori tempore peragi bc post ab, quam fc post df. Explicatum est autem, tempus quo peragitur bc post ab esse gt; tempus vero ipsius fc post df esse rs: ostendendum (deletion) First version
Cum vero ps sit quoque tempus quo mobile ex b peragit bc, si fiat ut bc ad cd, ita sp ad pt, erit pt tempus casus ex a in c, cum dc media sit inter ac, cb, ex ante demonstratis. Fiat tandem ut ca ad av, ita tp ad pg: erit pg tempus quo mobile ex a venit in bg b, gt vero tempus residuum motus bc consequentis post motum ex a in b. Cum vero dn, circuli dfbn diameter, ad horizontem sit erecta, temporibus aequalibus peragentur df et db lineae: quare si demonstratum fuerit, mobile citius conficere bc post casum db, quam fc post peractam df, habebimus intentum. At eadem temporis celeritate conficiet mobile bc veniens ex bd db, ac si veniret ex ab, cum ex utroque casu db, ab aequalia accipiat velocitatis momenta; ergo demonstrandum erit, breviori tempore peragi bc post ab, quam fc post df. Explicatum est autem, tempus quo peragitur bc post ab esse gt; tempus vero ipsius fc post df esse rs: ostendendum ergo
EDITORIAL MARKUP
Cum vero ps sit quoque tempus quo mobile ex b peragit bc, si fiat ut bc ad cd, ita sp ad pt, erit pt tempus casus ex a in c, cum dc media sit inter ac, cb, ex ante demonstratis. Fiat tandem ut ca ad av, ita tp ad pg: erit pg tempus quo mobile ex a venit in {DELETION-1} bg {END-OF-DELETION-1} b, gt vero tempus residuum motus bc consequentis post motum ex a in b. Cum vero dn, circuli dfbn diameter, ad horizontem sit erecta, temporibus aequalibus peragentur df et db lineae: quare si demonstratum fuerit, mobile citius conficere bc post casum db, quam fc post peractam df, habebimus intentum. At eadem temporis celeritate conficiet mobile bc veniens ex {DELETION-1} bd {END-OF-DELETION-1} db, ac si veniret ex ab, cum ex utroque casu db, ab aequalia accipiat velocitatis momenta; ergo demonstrandum erit, breviori tempore peragi bc post ab, quam fc post df. Explicatum est autem, tempus quo peragitur bc post ab esse gt; tempus vero ipsius fc post df esse rs: ostendendum {DELETION-1} ergo {END-OF-DELETION-1}

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1C of
Folio Page 59 r