Overview Level of Folio 58 r


SizeHeight 280 mm, width 205 mm.
WatermarkEagle encircled with crown outside. Watermark not noticed by Drake.
CommentsWritten by Guiducci with an addition by Arrighetti; contains texts, drawings. Copy without original. Relation to the Discorsi: related to 2/05-th-05.
References Wisan 1974 189; Caverni 1972 364, 371; Damerow et al. 1992 158
Folio 58 r (final text)
1Haec prima propositio non est motus materia, et haec pagina est hic posita propter secundam.
2ASit ic perpendicularis ad diametrum circuli ab; ductaque a puncto a quaecumque linea circunferentiae et perpendiculari ci occurrens, ut aid. Dico, rectangulum dai rectangulo bac esse aequale.
2BSi enim iungatur recta db, erit angulus in semicirculo ad punctum d rectus; estque angulus c quoque rectus, communis autem angulus ad a: ergo [tri]angulorum aequiangulorum dab, cai latera erunt proportionalia, utque ba ad ad, ita ia ad ac. Ergo patet propositum.
3ASint plana quaecumque inclinata ab, ac, et perpendiculus ae, cui ad rectos angulos bg, et sit inter ca, ad media af.
3BDico, tempus per ab ad tempus per ac esse ut ba ad af.
3C Nam tempus per ab ad tempus per ad est ut ab ad ad: tempus vero per ad ad tempus per ac est ut ad ad af: ergo, ex aequali, tempus per ab ad tempus per ac est ut ab ad af: quod erat ostendendum.


Overview Level of Folio 58 r