Overview Level of Folio 34 r


SizeHeight 290 mm, width 203 mm.
CommentsWritten by Guiducci; contains drawing, text. Copied from folio 172v.
References Caverni 1972 346
Folio 34 r (final text)
1ASit planum horizontis secundum lineam abc, ad quam sint duo plana inclinata secundum lineas db, da: dico idem mobile tardius moveri per da, quam per db secundum rationem longitudinis da ad longitudinem db. Erigatur enim ex b perpendicularis ad horizontem, quae sit be, ex d vero ipsi bd perpendicularis de, occurrens be in e, et circa bde triangulum circulus describatur, qui tanget ac in puncto b, ex quo ipsi ad parallela ducatur bf, et connectatur fd. Patet, tarditatem per fb esse consimilem tarditati per da; quia vero tempore eodem movetur mobile per db et fb, patet velocitates per bd ad velocitates per fb esse ut db ad fb, ita ut semper iisdem temporibus duo mobilia, ex punctis d, f venientia, linearum db, fb partes integris lineis db, fb proportione respondentes peregerint. Cum vero angulus bfd in portione angulo dba ad tangentem sit aequalis, angulus vero dbf alterno bda, aequiangula erunt triangula bfd, abd, et ut bd ad bf, ita ad ad db: ergo, ut ad ad db, ita velocitas per db ad velocitatem per da, et, ex opposito, tarditas per da ad tarditatem per bd.
1BSi hoc sumatur, reliqua demonstrari possent. Ponatur igitur, augeri vel imminui motus velocitatem secundum proportionem qua augentur vel minuuntur gravitatis momenta; et cum constet, eiusdem mobilis momenta gravitatis super plano db ad momenta super plano da esse ut longitudo da ad longitudinem db, idcirco velocitatem per db ad velocitatem per da esse ut ad ad db.


Overview Level of Folio 34 r