Text Block 2B of
Folio Page 33 r

HandGuiducci
SourceCopied from Galileo's autograph folio 168r.
Relation to
Discorsi
Part of statement and elaboration of 2/31-th-20-lemma.
Transcription in the
Edizione Nazionale
407.9-22

FINAL TEXTTEXT VERSIONS
Si duo circuli se intus tangant, et linea recta interiorem circulum contingat, et alterum secet, tres lineae a contactu circulorum ad tria puncta tangentis et secantis lineae productae angulos duos aequales continebunt. Assumpta praesenti figura, protrahatur ad usque ad h, et iungatur hf, secans gc in i, et quia anguli in centris e, f sunt aequales, cum similibus circumferentiis sectis a linea adh insistant, erit linea fih ipsi ed parallela. Cumque ed sit perpendicularis ad gc, ipsa quoque fih ex centro f ad lineam cg perpendicularis erit, et, quod consequens est, arcum ghc bifariam dividet, et angulus gah angulo hac erit aequalis. Quod erat probandum.
EDITORIAL MARKUP

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.

Text Block 2B of
Folio Page 33 r